Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.23.6 Cic. Fam. 10.24.1 (English) >>Cic. Fam. 10.24.6

Scr. in castris v K. Sext. a. 711 (43). PLANCVS IMR COS. DES. S. D. CICERONI 10.24.1 facere non possum quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam, sed me hercules facio cum pudore. neque is enim tanta necessitudo, quantam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens observantia, indulgentia, adsiduitate memorem me tibi probare. quod si mihi vita contigerit, omnis gratas amicitias atque etiam pias propinquitates in tua observantia, indulgentia, adsiduitate, vincam ; amor enim tuus ac iudicium de me utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an voluptatis cotidie sit adlaturus non facile dixerim.

10.24.2 de militum commodis fuit tibi curae ; quos ego non potentiae meae causa (nihil enim me non salutariter cogitare scio; ornari volui a senatu, sed primum quod ita meritos iudicabam, deinde quod ad omnis casus coniunctiores rei p. esse volebam, novissime ut ab omni omnium sollicitatione aversos eos talis vobis praestare possem, quales adhuc fuerunt. 10.24.3 nos adhuc hic omnia integra sustinuimus. quod consilium nostrum, etsi quanta sit aviditas hominum non sine causatalis victoriae scio, tamen vobis probari spero. non enim, si quid in his exercitibus sit offensum, magna subsidia res p. habet expedita, quibus subito impetu ac latrocinio parricidarum resistat. copias vero nostras notas tibi esse arbitror. in castris meis legiones sunt veteranae . . tres, tironum vel luculentissima ex omnibus una, in castris Bruti una veterana legio, altera bima, octo tironum. ita universus exercitus numero amplissimus est, firmitate exiguus. quantum autem in acie tironi sit committendum, nimium saepe expertum habemus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.23.6 Cic. Fam. 10.24.1 (English) >>Cic. Fam. 10.24.6

Powered by PhiloLogic